Latin
2.5 to 2.6
Biblia Sacra, Samuel II 2.5-6
Not analysed yet
17 Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatusque est Abner, et viri Israel a pueris David. 18 Erant autem ibi tres filii Sarviae, Ioab, et Abisai, et Asael: porro Asael cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quae morantur in silvis. 19 Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner. 20 Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asael? Qui respondit: Ego sum. 21 Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, sive ad sinistram et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia eius. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum. 22 Rursumque locutus est Abner ad Asael: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum. 23 Qui audire contempsit, et noluit declinare: percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asael, et mortuus erat, subsistebant. 24 Persequentibus autem Ioab, et Abisai fugientem Abner, sol occubuit: et venerunt usque ad collem aquaeductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon. 25 Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner: et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius. 26 Et exclamavit Abner ad Ioab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos? 27 Et ait Ioab: Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum. 28 Insonuit ergo Ioab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen. 29 Abner autem et viri eius abierunt per campestria, tota nocte illa: et transierunt Iordanem, et lustrata omni Beth-horon, venerunt ad castra. 30 Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele. 31 Servi autem David percusserunt de Beniamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. 32 Tuleruntque Asael, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem: et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.