Latin
3.1 to 3.4
Biblia Sacra, Samuel II 3.1-4
Not analysed yet
3] 1 Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul, et inter domum David: David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. 2 Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus eius Amnon, de Achinoam Iezraelitide. 3 Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiae Tholmai regis Gessur. 4 Quartus autem Adonias, filius Haggith: et quintus Saphathia, filius Abital. 5 Sextus quoque Iethraam, de Egla uxore David: hi nati sunt David in Hebron. 6 Cum ergo esset praelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul. 7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aia. Dixitque Isboseth ad Abner: 8 Quare ingressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait: Numquid caput canis ego sum adversum Iudam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos eius, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie? 9 Haec faciat Deus Abner, et haec addat ei, nisi quomodo iuravit Dominus David, sic faciam cum eo, 10 ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israel, et super Iudam, a Dan usque Bersabee. 11 Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum. 12 Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: Cuius est terra? et ut loquerentur: Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel. 13 Qui ait: Optime: ego faciam tecum amicitias: sed unam rem peto a te, dicens: Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul: et sic venies, et videbis me. 14 Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthiim. 15 Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel, filio Lais. 16 Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim: et dixit ad eum Abner: Vade, et revertere. Qui reversus est.