Latin
10.1 to 10.3
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 10.1-3
Not analysed yet
10] "Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; 2 qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. 3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas. 4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; 5 alienum autem non sequuntur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum." 6 Hoc proverbium dixit eis Iesus illi; autem non cognoverunt quid loqueretur eis. 7 Dixit ergo eis iterum Iesus: "Amen, amen dico vobis quia ego sum ostium ovium. 8 Omnes, quotquot venerunt, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves. 9 Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. 10 Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant. 11 Ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam dat pro ovibus; 12 mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit --et lupus rapit et dispergit oves. 13 Mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus. 14 Ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae, 15 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus. 16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor. 17 Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam. 18 Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.