Latin · ~8 min
10.4 to 10.6
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 10.4-6
Not analysed yet
19 Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos. 20 Dicebant autem multi ex ipsis: "Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? 21 Alii dicebant: "Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?" 22 Facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat 23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. 24 Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: "Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam!" 25 Respondit eis Iesus: "Loquor vobis et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. 26 Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 27 Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, 28 et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. 29 Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei. 30 Ego et Pater unum sumus." 31 Sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum. 32 Respondit eis Iesus: "Multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo. Propter quod eorum opus me lapidatis?" 33 Responderunt ei Iudaei; "De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia et quia tu, homo cum sis, facis te ipsum Deum." 34 Respondit eis Iesus: "Nonne scriptum est in lege vestra: 'Ego dixi: dii estis'? 35 Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi scriptura, 36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi 'Filius Dei sum'? 37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; 38 si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre." 39 Quaerebant ergo eum prendere; et exivit de manibus eorum.