Latin · ~10 min
11.1 to 11.3
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 11.1-3
Not analysed yet
11] Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius. 2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. 3 Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: "Domine, ecce, quem amas, infirmatur." 4 Audiens autem Iesus dixit eis: "Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam." 5 Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum. 6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus; 7 deinde post haec dicit discipulis suis: "Eamus in Iudaeam iterum." 8 Dicunt ei discipul: "Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc?" 9 Respondit Iesus: "Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; 10 si autem ambulaverit nocte, offendit, quia lux non est in eo." 11 Haec ait et post hoc dicit eis: "Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum." 12 Dixerunt ergo discipuli eius: "Domine, si dormit, salvus erit." 13 Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: Lazarus mortuus est, 15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum." 16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: "Eamus et nos, ut moriamur cum eo." 17 Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. 18 Erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim. 19 Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. 20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. 21 Dixit ergo Martha ad Iesum: "Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus! 22 Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus." 23 Dicit illi Iesus: "Resurget frater tuus." 24 Dicit ei Martha: "Scio quia resurget in resurrectione in novissima die." 25 Dixit ei Iesus: "Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; 26 et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?" 27 Ait illi: "Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti."