Latin
11.4 to 11.6
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 11.4-6
Not analysed yet
28 Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: "Magister adest et vocat te." 29 Illa ut audivit, surgit cito et venit ad eum; 30 nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. 31 Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi. 32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei: "Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus!" 33 Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes, fremuit spiritu et turbavit se ipsum 34 et dixit: "Ubi posuistis eum?" Dicunt ei: "Domine, veni et vide." 35 Et lacrimatus est Iesus. 36 Dixerunt ergo Iudaei: "Ecce quomodo amabat eum!" 37 Quidam autem dixerunt ex ipsis: "Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere ut et hic non moreretur?" 38 Iesus ergo rursum fremens in semet ipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. 39 Ait Iesus: "Tollite lapidem." Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: "Domine, iam fetet; quadriduanus enim est." 40 Dicit ei Iesus: "Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?" 41 Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: "Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. 42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti." 43 Haec cum dixisset, voce magna clamavit: "Lazare, veni foras!" 44 Et statim prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: "Solvite eum et sinite abire." 45 Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum; 46 quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus. 47 Collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant: "Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? 48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem!" 49 Unus autem ex ipsis, Caiaphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: "Vos nescitis quicquam, 50 nec cogitatis quia expedit nobis, ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat." 51 Hoc autem a semet ipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente 52 et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. 53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.