Latin
Lines 12.1-12.12
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 12.1-12
Not analysed yet
12] Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus, mortuus quem suscitavit Iesus. 2 Fecerunt autem ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti. 4 Dicit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Scariotis, qui erat eum traditurus: 5 "Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis?" 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat. 7 Dixit ergo Iesus: "Sine illam, ut in die sepulturae meae servet illud. 8 Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis."
9 Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. 10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent, 11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.
12 In crastinum autem turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma, 13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant:
Hosanna!
Benedictus, qui venit in nomine Domini,
et rex Israel!
14 Et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est:
Noli timere, filia Sion.
Ecce rex tuus venit
sedens super pullum asinae.
16 Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei. 17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis. 18 Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. 19 Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos: "Videtis quia nihil proficimus? Ecce mundus totus post eum abiit!"
20 Erant autem gentiles quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo; 21 hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: "Domine, volumus Iesum videre". 22 Venit Philippus et dicit Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu. 23 Iesus autem respondit eis dicens: "Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. 24 Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum adfert. 25 Qui amat animam suam, perdet eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. 26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. 27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc. 28 Pater, clarifica tuum nomen!" Venit ergo vox de caelo: "Et clarificavi et iterum clarificabo."