Latin
11.7 to 11.8
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 11.7-8
Not analysed yet
54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem quae dicitur Efrem, et ibi morabatur cum discipulis. 55 Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante Pascha ut sanctificarent seipsos. 56 Quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes: "Quid putatis quia non veniat ad diem festum?" 57 Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut adprehendant eum.