Latin · ~9 min
13.1 to 13.2
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 13.1-2
Not analysed yet
13] Ante diem autem festum paschae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos 2 Et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis, 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, 4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se. 5 Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus. 6 Venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus: "Domine, tu mihi lavas pedes?" 7 Respondit Iesus et dicit ei: "Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea". 8 Dicit ei Petrus: "Non lavabis mihi pedes in aeternum!" Respondit Iesus ei: "Si non lavero te, non habes partem mecum". 9 Dicit ei Simon Petrus: "Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput!" 10 Dicit ei Iesus: "Qui lotus est non indiget ut lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes". 11 "Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: "Non estis mundi omnes". 12 Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum, dixit eis: "Scitis quid fecerim vobis? 13 Vos vocatis me: "Magister" et "Domine" et bene dicitis; sum etenim. 14 Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15 Exemplum enim dedi vobis ut, quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. 16 Amen, amen dico vobis: non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum. 17 Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea. 18 Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur scriptura: 'Qui manducat mecum panem, levavit contra me calcaneum suum'. 19 Amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum. 20 Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.