Latin · ~7 min
13.3 to 13.5
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 13.3-5
Not analysed yet
21 Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: "Amen, amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me". 22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. 23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. 24 Innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: "Quis est de quo dicit?" 25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: "Domine, quis est?" 26 Respondit Iesus: "Ille est cui ego intinctum panem porrexero". Et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Scariotis. 27 Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ei Iesus: "Quod facis, fac citius". 28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei; 29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: "Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum," aut egenis ut aliquid daret. 30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox. 31 Cum ergo exisset, dicit Iesus: "Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo; 32 si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semet ipso, et continuo clarificabit eum. 33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. 34 Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. 35 In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem. 36 Dicit ei Simon Petrus: "Domine, quo vadis?" Respondit Iesus: "Quo ego vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea". 37 Dicit ei Petrus: "Quare non possum sequi te modo? Animam meam pro te ponam". 38 Respondit Iesus: "Animam tuam pro me ponis? Amen, amen dico tibi: non cantabit gallus donec me ter neges".