Latin · ~4 min
17.6 to 17.8
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 17.6-8
Not analysed yet
20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, 21 ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia tu me misisti. 22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis ut sint unum, sicut nos unum sumus; 23 ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti. 24 Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. 25 Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti, 26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit et ego in ipsis".