Latin
18.1 to 18.3
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 18.1-3
Not analysed yet
18] Haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius. 2 Sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis. suis 3 Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis. 4 Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis: "Quem quaeritis?" 5 Responderunt ei: "Iesum Nazarenum". Dicit eis Iesus: "Ego sum". Stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis. 6 Ut ergo dixit eis "Ego sum" abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. 7 Iterum ergo eos interrogavit: "Quem quaeritis?" Illi autem dixerunt: "Iesum Nazarenum". 8 Respondit Iesus: "Dixi vobis quia ego sum. Si ergo me quaeritis, sinite hos abire," 9 ut impleretur sermo quem dixit: "Quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam". 10 Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus. 11 Dixit ergo Iesus Petro: "Mitte gladium in vaginam; calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum?" 12 Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum 13 et adduxerunt eum ad Annam primum; erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius. 14 Erat autem Caiaphas qui consilium dederat: "Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo". 15 Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis: 16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum. 17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: "Numquid et tu ex discipulis es hominis istius?" Dicit ille: "Non sum!" 18 Stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se.