Latin
21.4 to 21.6
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 21.4-6
Not analysed yet
20 Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: "Domine, quis est qui tradit te?" 21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu "Domine, hic autem quid?" 22 Dicit ei Iesus: "Si sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere". 23 Exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur; et non dixit ei Iesus "non moritur"" sed "si sic eum volo manere donec venio quid ad te?" 24 Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius. 25 Sunt autem et alia multa quae fecit Iesus quae si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros. Amen. The Bible Christian Latin The Latin Library The Classics Page