Latin · ~10 min
21.1 to 21.3
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 21.1-3
Not analysed yet
21] Postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic. 2 Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanahel, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. 3 Dicit eis Simon Petrus: "Vado piscari"." Dicunt ei: "Venimus et nos tecum". Et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt. 4 Mane autem iam facto stetit Iesus in litore; non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est. 5 Dicit ergo eis Iesus: "Pueri, numquid pulmentarium habetis?" Responderunt ei: "Non". 6 Dixit eis: "Mittite in dexteram navigii rete et invenietis". Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. 7 Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: "Dominus est". Simon Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare. 8 Alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi a cubitis ducentis, trahentes rete piscium. 9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem. 10 Dicit eis Iesus: "Adferte de piscibus quos prendidistis nunc". 11 Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. 12 Dicit eis Iesus: "Venite, prandete". Et nemo audebat discentium interrogare eum "tu quis es" scientes quia Dominus esset. 13 Et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter. 14 Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum surrexisset a mortuis. 15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: "Simon Iohannis, diligis me plus his?" Dicit ei: "Etiam Domine, tu scis quia amo te". Dicit ei: "Pasce agnos meos". 16 Dicit ei iterum: "Simon Iohannis, diligis me?" Ait illi: "Etiam Domine, tu scis quia amo te". Dicit ei: "Pasce agnos meos". 17 Dicit ei tertio: "Simon Iohannis amas me?" Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio "amas me?" et dicit ei: "Domine, tu omnia scis, tu scis quia amo te". Dicit ei "Pasce oves meas. 18 Amen, amen dico tibi: cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis, 19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: "Sequere me".