Latin · ~6 min
3.2 to 3.4
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 3.2-4
Not analysed yet
22 Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat. 23 Erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur; 24 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes. 25 Facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione. 26 Et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei: "Rabbi, qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum." 27 Respondit Iohannes et dixit: "Non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo. 28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim: ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum. 29 Qui habet sponsam sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. 30 Illum oportet crescere, me autem minui." 31 Qui desursum venit supra omnes est; qui est de terra de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit supra omnes est; 32 et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit. 33 Qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est. 34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur, non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. 36 Qui credit in Filium habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam sed ira Dei manet super eum.