Latin · ~15 min
4.1 to 4.2
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 4.1-2
Not analysed yet
4] Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes-- 2 quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius-- 3 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam. 4 Oportebat autem eum transire per Samariam. 5 Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sychar, iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo. 6 Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta. 7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: "Da mihi bibere"; 8 discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent. 9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: "Quomodo tu Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier samaritana?" Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. 10 Respondit Iesus et dixit ei "Si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi 'da mihi bibere,' tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam." 11 Dicit ei mulier: "Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam? 12 Numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius?" 13 Respondit Iesus et dixit ei: "Omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo, ei non sitiet in aeternum. 14 Sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam." 15 Dicit ad eum mulier: "Domine, da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire." 16 Dicit ei Iesus: "Vade, voca virum tuum et veni huc." 17 Respondit mulier et dixit: "Non habeo virum." Dicit ei Iesus: "Bene dixisti quia non habeo virum; 18 quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir. Hoc vere dixisti." 19 Dicit ei mulier: "Domine, video quia propheta es tu. 20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet." 21 Dicit ei Iesus: "Mulier, crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. 22 Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est. 23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit qui adorent eum. 24 Spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare." 25 Dicit ei mulier: "Scio quia Messias venit qui dicitur Christus. Cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia". 26 Dicit ei Iesus: "Ego sum qui loquor tecum." 27 Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit "quid quaeris?" aut "quid loqueris cum ea?" 28 Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus: 29 "Venite, videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci. Numquid ipse est Christus?" 30 Exierunt de civitate et veniebant ad eum. 31 Interea rogabant eum discipuli dicentes: "Rabbi, manduca." 32 Ille autem dixit eis: "Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis." 33 Dicebant ergo discipuli ad invicem "numquid aliquis adtulit ei manducare?" 34 Dicit eis Iesus: "Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius. 35 Nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit? Ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem; 36 et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. 37 In hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit. 38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis; alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis."