Latin · ~8 min
7.5 to 7.8
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 7.5-8
Not analysed yet
25 Dicebant ergo quidam ex Hierosolymis: "Nonne hic est quem quaerunt interficere? 26 Et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?" 27 Sed hunc scimus unde sit. Christus autem cum venerit nemo scit unde sit. 28 Clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens: "Et me scitis et unde sim scitis. Et a me ipso non veni, sed est verus, qui misit me quem vos non scitis. 29 Ego scio eum, quia ab ipso sum et ipse me misit." 30 Quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius. 31 De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: "Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit?" 32 Audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum. 33 Dixit ergo Iesus: "Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me. 34 Quaeretis me et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire." 35 Dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos: "Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? Numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes? 36 Quis est hic sermo quem dixit: 'Quaeretis me et non invenietis' et 'ubi sum ego non potestis venire.'" 37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens: "Si quis sitit, veniat ad me et bibat, 38 qui credit in me. Sicut dixit scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae." 39 Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus. 40 Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones eius, dicebant: "Hic est vere propheta!" 41 Alii dicebant: "Hic est Christus!" Quidam autem dicebant: "Numquid a Galilaea Christus venit? 42 Nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello, ubi erat David, venit Christus? 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.