Latin · ~9 min
7.1 to 7.4
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 7.1-4
Not analysed yet
7] Post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere. 2 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum Scenopegia. 3 Dixerunt autem ad eum fratres eius: "Transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis. 4 Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis manifesta te ipsum mundo." 5 Neque enim fratres eius credebant in eum. 6 Dicit ergo eis Iesus: "Tempus meum nondum advenit, tempus autem vestrum semper est paratum. 7 Non potest mundus odisse vos, me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt. 8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est." 9 Haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea. 10 Ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste sed quasi in occulto. 11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant: "Ubi est ille?" 12 Et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant: "Bonus est!" ; alii autem dicebant: "Non, sed seducit turbas!" 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum. 14 Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat. 15 Et mirabantur Iudaei dicentes: "Quomodo hic litteras scit cum non didicerit?" 16 Respondit eis Iesus et dixit: "Mea doctrina non est mea sed eius qui misit me. 17 Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar. 18 Qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est. 19 Nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem. 20 Quid me quaeritis interficere?" Respondit turba et dixit: "Daemonium habes! Quis te quaerit interficere?" 21 Respondit Iesus et dixit eis: "Unum opus feci et omnes miramini. 22 Propterea Moses dedit vobis circumcisionem --non quia ex Mose est sed ex patribus --et in sabbato circumciditis hominem. 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Mosi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? 24 Nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate."