Latin · ~8 min
8.1 to 8.2
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 8.1-2
Not analysed yet
8] Iesus autem perrexit in montem Oliveti. 2 Et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos. 3 Adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio; 4 et dixerunt ei: "Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio. 5 In lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis?" 6 Haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. 7 Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: "Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat." 8 Et iterum se inclinans scribebat in terra. 9 Audientes autem unus post unum exiebant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. 10 Erigens autem se Iesus dixit ei: "Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit? 11 Quae dixit: "Nemo, Domine." Dixit autem Iesus: "Nec ego te condemnabo. Vade et amplius iam noli peccare." 12 Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: "Ego sum lux mundi; qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae. 13 Dixerunt ergo ei Pharisaei: "Tu de te ipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum. 14 "Respondit Iesus et dixit eis: "Et si ego testimonium perhibeo de me ipso, verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. 15 Vos secundum carnem iudicatis; ego non iudico quemquam. 16 Et si iudico ego, iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater. 17 Et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est. 18 Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater." 19 Dicebant ergo ei: "Ubi est Pater tuus?" Respondit Iesus: "Neque me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis." 20 Haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo; et nemo adprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.