Latin · ~12 min
8.3 to 8.4
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 8.3-4
Not analysed yet
21 Dixit ergo iterum eis Iesus: "Ego vado, et quaeretis me et in peccato vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire." 22 Dicebant ergo Iudaei: "Numquid interficiet semet ipsum quia dicit: 'Quo ego vado, vos non potestis venire'?" 23 Et dicebat eis: "Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. 24 Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro." 25 Dicebant ergo ei: "Tu quis es?" Dixit eis Iesus: "Principium quia et loquor vobis. 26 Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed qui misit me verax est et ego, quae audivi ab eo, haec loquor in mundo." 27 Et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat. 28 Dixit ergo eis Iesus: "Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a me ipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor. 29 "Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper." 30 Haec illo loquente, multi crediderunt in eum. 31 Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: "Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis 32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos." 33 Responderunt ei: "Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam! "Quomodo tu dicis: 'Liberi eritis?'" 34 Respondit eis Iesus: "Amen, amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. 35 Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum. 36 Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. 37 Scio quia filii Abrahae estis; sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis. 38 Ego quod vidi apud Patrem loquor; et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis." 39 Responderunt et dixerunt ei: "Pater noster Abraham est." Dicit eis Iesus: "Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. 40 Nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit. 41 Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: "Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum!" 42 Dixit ergo eis Iesus" "Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim ex Deo processi et veni, neque enim a me ipso veni, sed ille me misit. 43 Quare loquellam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. 44 Vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. 45 Ego autem quia veritatem dico non creditis mihi. 46 Quis ex vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? 47 Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis quia ex Deo non estis.