Latin · ~5 min
8.5
Biblia Sacra, Secundum Ioannem 8.5
Not analysed yet
48 Responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei: "Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes?" 49 Respondit Iesus: "Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me. 50 Ego autem non quaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat. 51 Amen, amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum." 52 Dixerunt ergo Iudaei: "Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis: 'Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum.' 53 Numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem te ipsum facis?" 54 Respondit Iesus: "Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est; est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus noster est; 55 et non cognovistis eum. Ego autem novi eum, et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax; sed scio eum et sermonem eius servo. 56 Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum: et vidit et gavisus est." 57 Dixerunt ergo Iudaei ad eum: "Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti?" 58 Dixit eis Iesus: "Amen, amen dico vobis: antequam Abraham fieret, ego sum." 59 Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.