Latin · ~8 min
Lines 1.46-1.72
Biblia Sacra, Secundum Lucam 1.46-72
Not analysed yet
Et ait Maria:
Magnificat anima mea Dominum,
et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo,
quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
quia fecit mihi magna qui potens est,
et sanctum nomen eius,
et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;
deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israhel puerum suum,
memorari misericordiae,
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula".
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam. 57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58 Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59 Et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam. 60 Et respondens mater eius dixit: "Nequaquam, sed vocabitur Iohannes". 61 Et dixerunt ad illam quia: "Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine". 62 Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. 63 Et postulans pugillarem scripsit dicens: "Iohannes est nomen eius." Et mirati sunt universi. 64 Apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum. 65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. 66 Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: "Quid putas puer iste erit?" Etenim manus Domini erat cum illo.
67 Et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:
"Benedictus Deus Israhel
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium, qui oderunt nos;