Latin · ~3 min
Lines 1.72-1.52
Biblia Sacra, Secundum Lucam 1.72-52
Not analysed yet
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti,
iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis, ut sine timore de manu inimicorum liberati,
serviamus illi
in sanctitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris.
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
ad dandam scientiam salutis plebi eius
in remissionem peccatorum eorum,
per viscera misericordiae Dei nostri,
in quibus visitavit nos oriens ex alto,
inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis".
80 Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel.