Latin · ~10 min
11.1 to 11.4
Biblia Sacra, Secundum Lucam 11.1-4
Not analysed yet
1 Et factum est, cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: "Domine, doce nos orare, sicut docuit et Ioannes discipulos suos". 2 Et ait illis: "Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. 3 Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. 4 Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem". 5 Et ait ad illos: "Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: 'Amice, commoda mihi tres panes, 6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum', 7 et ille de intus respondens dicat: 'Noli mihi molestus esse, iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi'. 8 Et si ille perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. 9 Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. 10 Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. 11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? 12 Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? 13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?" 14 Et erat eiiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum eiecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. 15 Quidam autem ex eis dixerunt: "In Beelzebub, principe daemoniorum, eiicit daemonia". 16 Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo. 17 Ipse autem, ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: "Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. 18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum eius? Quia dicitis in Beelzebub me eiicere daemonia. 19 Si autem ego in Beelzebub eiicio daemonia, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. 20 Porro si in digito Dei eiicio daemonia: profecto pervenit in vos regnum Dei. 21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. 22 Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. 23 Qui non est mecum, contra me est; et qui non colligit mecum, dispergit.