Latin · ~10 min
11.5 to 11.9
Biblia Sacra, Secundum Lucam 11.5-9
Not analysed yet
24 Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem et non inveniens dicit: 'Revertar in domum meam unde exivi'. 25 Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam. 26 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus". 27 Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: "Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti". 28 At ille dixit: "Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud". 29 Turbis autem concurrentibus coepit dicere: "Generatio haec, generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. 30 Nam sicut fuit Ionas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. 31 Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius, et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. 32 Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione hac, et condemnabunt illam quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus quam Ionas hic. 33 Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. 34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. 35 Vide ergo ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. 36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te". 37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. 38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. 39 Et ait Dominus ad illum: "Nunc vos pharisaei, quod deforis est calicis et catini, mundatis, quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. 40 Stulti! Nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit? 41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. 42 Sed vae vobis, pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne holus, et praeteritis iudicium et caritatem Dei. Haec autem oportuit facere, et illa non omittere. 43 Vae vobis, pharisaeis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. 44 Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt."