Latin · ~8 min
12.6 to 12.8
Biblia Sacra, Secundum Lucam 12.6-8
Not analysed yet
22 Dixitque ad discipulos suos: "Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini. 23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum. 24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? 25 Quis autem vestrum cogitando potest adiicere ad staturam suam cubitum unum? 26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis? 27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent; dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. 28 Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos pusillae fidei? 29 Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis, et nolite solliciti esse. 30 Haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. 31 Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis. 32 Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. 33 Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. 34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. 35 Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, 36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37 Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. 38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. 39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 40 Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.