Latin · ~9 min
12.1 to 12.5
Biblia Sacra, Secundum Lucam 12.1-5
Not analysed yet
1 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: "Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. 2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur. 3 Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur, et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. 4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. 5 Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis, hunc timete. 6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo. 7 Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus pluris estis vos. 8 Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei; 9 qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. 10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. 11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis. 12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere. 13 Ait autem ei quidam de turba: "Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem". 14 At ille dixit illi: "Homo, quis me constituit iudicem, aut divisorem super vos?" 15 Dixitque ad illos: "Videte, et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet". 16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: "Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit, 17 et cogitabat intra se dicens: 'Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?' 18 Et dixit: 'Hoc faciam: destruam horrea mea, et maiora faciam, et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea, 19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare'. 20 Dixit autem illi Deus: 'Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt.' 21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives".