Latin · ~8 min
13.1 to 13.3
Biblia Sacra, Secundum Lucam 13.1-3
Not analysed yet
1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2 Et respondens dixit illis: "Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? 3 Non, dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. 4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam, et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? 5 Non, dico vobis, sed si paenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis". 6 Dicebat autem et hanc similitudinem: "Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. 7 Dixit autem ad cultorem vineae: 'Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Succide ergo illam; ut quid etiam terram occupat?' 8 At ille respondens, dicit illi: 'Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, 9 et siquidem fecerit fructum; sin autem, in futurum succides eam'." 10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. 11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. 12 Quam cum videret Iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: "Mulier, dimissa es ab infirmitate tua". 13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. 14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: "Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati". 15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit: "Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? 16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?" 17 Et cum haec diceret, erubescant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriosae fiebant ab eo.