Latin · ~8 min
13.4 to 13.8
Biblia Sacra, Secundum Lucam 13.4-8
Not analysed yet
18 Dicebat ergo: "Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? 19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam, et volucres caeli requieverunt in ramis eius". 20 Et iterum dixit: "Cui simile aestimabo regnum Dei? 21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum". 22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Ierusalem. 23 Ait autem illi quidam: "Domine, si pauci sunt, qui salvantur?" Ipse autem dixit ad illos: 24 "Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt. 25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes 'Domine, aperi nobis' et respondens dicet vobis: 'Nescio vos unde sitis'. 26 Tunc incipietis dicere: 'Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti'. 27 Et dicet vobis: 'Nescio vos unde sitis; discedite a me omnes operarii iniquitatis'. 28 Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham, et Isaac, et Iacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. 29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. 30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi". 31 In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: "Exi, et vade hinc, quia Herodes vult te occidere". 32 Et ait illis: "Ite, et dicite vulpi illi: 'Ecce eicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. 33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem'. 34 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? 35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: 'Benedictus qui venit in nomine Domini'."