Latin · ~10 min
14.1 to 14.4
Biblia Sacra, Secundum Lucam 14.1-4
Not analysed yet
1 Et factum est cum intraret Iesus in domum cuiusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. 2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. 3 Et respondens Iesus dixit ad legisperitos et pharisaeos, dicens: "Si licet sabbato curare?" 4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. 5 Et respondens ad illos dixit: "Cuius vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?" 6 Et non poterant ad haec respondere illi. 7 Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: 8 "Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo. 9 Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: 'Da huic locum'; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. 10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: 'Amice, ascende superius'. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. 11 Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur". 12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio. 13 Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et caecos; 14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum". 15 Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: "Beatus qui manducabit panem in regno Dei". 16 At ipse dixit ei: "Homo quidam fecit cenam magnam, et vocavit multos. 17 Et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent, quia iam parata sunt omnia. 18 Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: 'Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam; rogo te, habe me excusatum'. 19 Et alter dixit: 'Iuga boum emi quinque, et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum'. 20 Et alius dixit: 'Uxorem duxi, et ideo non possum venire'. 21 Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: 'Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc'. 22 Et ait servus: 'Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est'. 23 Et ait dominus servo: 'Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. 24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam'."