Latin · ~12 min
18.1 to 18.4
Biblia Sacra, Secundum Lucam 18.1-4
Not analysed yet
1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, 2 dicens: "Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. 3 Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: 'Vindica me de adversario meo'. 4 Et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: 'Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor, 5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me'." 6 Ait autem Dominus: "Audite quid iudex iniquitatis dicit: 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? 8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?" 9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: 10 "Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus. 11 Pharisaeus stans, haec apud se orabat: 'Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; 12 ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo'. 13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: 'Deus, propitius esto mihi peccatori'. 14 Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur". 15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. 16 Iesus autem convocans illos, dixit: "Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos; talium est enim regnum Dei. 17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud". 18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: "Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo?" 19 Dixit autem ei Iesus: "Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. 20 Mandata nosti: non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem". 21 Qui ait: "Haec omnia custodivi a iuventute mea". 22 Quo audito, Iesus ait ei: "Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo et veni, sequere me". 23 His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde. 24 Videns autem Iesus illum tristem factum, dixit: "Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! 25 Facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei". 26 Et dixerunt qui audiebant: "Et quis potest salvus fieri?" 27 Ait illis: "Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum". 28 Ait autem Petrus: "Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te". 29 Qui dixit eis: "Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam."