Latin · ~7 min
17.6 to 17.7
Biblia Sacra, Secundum Lucam 17.6-7
Not analysed yet
20 Interrogatus autem a pharisaeis "Quando venit regnum Dei?" respondens eis, dixit: "Non venit regnum Dei cum observatione, 21 neque dicent: 'Ecce hic' aut 'ecce illic'. Ecce enim regnum Dei intra vos est". 22 Et ait ad discipulos suos: "Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. 23 Et dicent vobis: 'Ecce hic' et 'ecce illic'. Nolite ire, neque sectemini. 24 Nam, sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua. 25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. 26 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis: 27 edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes. 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant; 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo, et omnes perdidit. 30 Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. 31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa, et qui in agro, similiter non redeat retro. 32 Memores estote uxoris Lot. 33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam, et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. 34 Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; 35 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur; duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur". 36 Respondentes dicunt illi: "Ubi Domine?" 37 Qui dixit illis: "Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae".