Latin
20.1 to 20.2
Biblia Sacra, Secundum Lucam 20.1-2
Not analysed yet
1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribae cum senioribus, 2 et aiunt dicentes ad illum: "Dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?" 3 Respondens autem Iesus, dixit ad illos: "Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi: 4 baptismus Ioannis de caelo erat, an ex hominibus?" 5 At illi cogitabant intra se, dicentes: "Si dixerimus: 'De caelo,' dicet: 'Quare ergo non credidistis illi?' 6 Si autem dixerimus: 'Ex hominibus,' plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Ioannem prophetam esse". 7 Et responderunt se nescire unde esset. 8 Et Iesus ait illis: "Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio." 9 Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: "Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus. 10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi, qui caesum dimiserunt eum inanem. 11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. 12 Et addidit tertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt. 13 Dixit autem dominus vineae: 'Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan, cum hunc viderint, verebuntur'. 14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: 'Hic est haeres, occidamus illum, ut nostra fiat haereditas'. 15 Et eiectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae? 16 Veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis." Quo audito, dixerunt illi: "Absit". 17 Ille autem aspiciens eos, ait: "Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? 18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur; super quem autem ceciderit, comminuet illum." 19 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.