Latin · ~10 min
20.3 to 20.5
Biblia Sacra, Secundum Lucam 20.3-5
Not analysed yet
20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati praesidis. 21 Et interrogaverunt eum, dicentes: "Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. 22 Licet nobis tributum dare Caesari, an non?" 23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: "Quid me tentatis? 24 ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem?" Respondentes dixerunt ei: "Caesaris". 25 Et ait illis: "Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo". 26 Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius, tacuerunt. 27 Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, 28 dicentes: "Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem, et suscitet semen fratri suo. 29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. 30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. 31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. 32 Novissime omnium mortua est et mulier. 33 In resurrectione ergo, cuius eorum erit uxor? Siquidem septem habuerunt eam uxorem". 34 Et ait illis Iesus: "Filii huius saeculi nubunt, et traduntur ad nuptias; 35 illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores. 36 Neque enim ultra mori potuerunt, aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. 37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit 'Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Iacob'. 38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei." 39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: "Magister, bene dixisti". 40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. 41 Dixit autem ad illos: "Quomodo dicunt Christum filium esse David? 42 Et ipse David dicit in libro Psalmorum: 'Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, 43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum'. 44 David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est?" 45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: 46 "Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, 47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem."