Latin · ~10 min
23.4 to 23.8
Biblia Sacra, Secundum Lucam 23.4-8
Not analysed yet
26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum. 28 Conversus autem ad illas Iesus, dixit: "Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. 29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: 'Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt.' 30 Tunc incipient dicere montibus: 'Cadite super nos; et collibus, Operite nos. 31 Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?" 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. 33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. 34 Iesus autem dicebat: "Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt." Dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes. 35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: "Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus." 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, 37 et dicentes: "Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac." 38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris graecis, et latinis, et hebraicis: "Hic est rex Iudaeorum." 39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: "Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos." 40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens: "Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. 41 Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus, hic vero nihil mali gessit." 42 Et dicebat ad Iesum: "Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum." 43 Et dixit illi Iesus: Amen dico tibi: "Hodie mecum eris in paradiso." 44 Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram usque ad horam nonam. 45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. 46 Et clamans voce magna Iesus ait: "Pater, in manus tuas commendo spiritum meum." Et haec dicens, expiravit. 47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: "Vere hic homo iustus erat." 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. 49 Stabant autem omnes noti eius a longe, et mulieres, quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes.