Latin · ~2 min
23.9
Biblia Sacra, Secundum Lucam 23.9
Not analysed yet
50 Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus 51 –hic non consenserat consilio, et actibus eorum –ab Arimathaea civitate Iudaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei; 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. 54 Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat. 55 Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus eius. 56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.