Latin · ~11 min
24.1 to 24.2
Biblia Sacra, Secundum Lucam 24.1-2
Not analysed yet
1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata. 2 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento. 3 Et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. 4 Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: "Quid quaeritis viventem cum mortuis? 6 Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, 7 dicens: 'Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.' 8 Et recordatae sunt verborum eius. 9 Et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus. 10 Erat autem Maria Magdalene, et Ioanna, et Maria Iacobi, et ceterae quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec. 11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat. 13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem, nomine Emmaus. 14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. 15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. 17 Et ait ad illos: "Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?" 18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: "Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus?" 19 Quibus ille dixit: "Quae?" Et dixerunt: "De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo, 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. 21 Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel; et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt. 22 Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, 23 et non invento corpore eius, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. 25 Et ipse dixit ad eos: "O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! 26 Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? 27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant."