Latin · ~13 min
4.1 to 4.3
Biblia Sacra, Secundum Lucam 4.1-3
Not analysed yet
1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum 2 diebus quadraginta et temptabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit. 3 Dixit autem illi diabolus: "Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat". 4 Et respondit ad illum Iesus: "Scriptum est quia 'Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo Dei'." 5 Et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis 6 et ait ei: "Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt et cui volo do illa. 7 Tu ergo, si adoraveris coram me, erunt tua omnia". 8 Et respondens Iesus dixit illi: "Scriptum est: 'Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies'." 9 Et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: "Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. 10 Scriptum est enim quod 'angelis suis mandabit de te, ut conservent te' 11 et quia 'in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum'." 12 Et respondens Iesus ait illi: "Dictum est: 'Non temptabis Dominum Deum tuum'." 13 Et consummata omni temptatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus. 14 Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo. 15 Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. 16 Et venit Nazareth ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. 17 Et traditus est illi liber prophetae Esaiae. Et, ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: 18 "Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, 19 praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis". 20 Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. 21 Coepit autem dicere ad illos quia: "Hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris". 22 Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius et dicebant: "Nonne hic filius est Ioseph?" 23 Et ait illis: "Utique dicetis mihi hanc similitudinem: medice cura te ipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua". 24 Ait autem: "Amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua. 25 In veritate, dico vobis, multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; 26 et ad nullam illarum missus est Helias, nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam. 27 Et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta; et nemo eorum mundatus est, nisi Neman Syrus". 28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes. 29 Et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. 30 Ipse autem transiens per medium illorum ibat.