Latin · ~6 min
4.4 to 4.6
Biblia Sacra, Secundum Lucam 4.4-6
Not analysed yet
31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae, ibique docebat illos sabbatis. 32 Et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius. 33 Et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna 34 dicens: "Sine, quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis, Sanctus Dei. 35 Et increpavit illi Iesus dicens: "Obmutesce et exi ab illo". Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit. 36 Et factus est pavor in omnibus, et conloquebantur ad invicem dicentes: "Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus, et exeunt?" 37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. 38 Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis; socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus, et rogaverunt illum pro ea. 39 Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis. 40 Cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus inponens curabat eos. 41 Exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia: "Tu es Filius Dei," et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. 42 Facta autem die, egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. 43 Quibus ille ait quia: "Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei; quia ideo missus sum." 44 Et erat praedicans in synagogis Galilaeae.