Latin · ~7 min
5.1 to 5.2
Biblia Sacra, Secundum Lucam 5.1-2
Not analysed yet
1 Factum est autem, cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Gennesareth. 2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant et lavabant retia. 3 Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. 4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: "Duc in altum et laxate retia vestra in capturam". 5 Et respondens Simon dixit illi: "Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo rete." 6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebatur autem rete eorum. 7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos. Et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur. 8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: "Exi a me, quia homo peccator sum, Domine". 9 Stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium, quam ceperant; 10 similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: "Noli timere, ex hoc iam homines eris capiens". 11 Et, subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum. 12 Et factum est cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: "Domine, si vis, potes me mundare". 13 Et extendens manum tetigit illum dicens: "Volo, mundare". Et confestim lepra discessit ab illo. 14 Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: "Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moses, in testimonium illis". 15 Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis; 16 ipse autem secedebat in deserto et orabat.