Latin · ~8 min
Lines 6.1-6.3
Biblia Sacra, Secundum Lucam 6.1-3
Not analysed yet
1 Factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus. 2 Quidam autem Pharisaeorum dicebant illis: "Quid facitis quod non licet in sabbatis?" 3 Et respondens Iesus ad eos dixit: "Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant, 4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?" 5 Et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
6 Factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret. Et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida. 7 Observabant autem scribae et Pharisaei, si in sabbato curaret, ut invenirent accusare illum. 8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum, et ait homini qui habebat manum aridam: "Surge et sta in medium." Et surgens stetit. 9 Ait autem ad illos Iesus: "Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere." 10 Et, circumspectis omnibus, dixit homini: "Extende manum tuam". Et extendit, et restituta est manus eius. 11 Ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu.
12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. 13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit: 14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum 15 Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Simonem, qui vocatur Zelotes, 16 et Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor. 17 Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis, 18 qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis; et qui vexabantur ab spiritibus inmundis, curabantur. 19 Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes.