Latin · ~9 min
Lines 6.4-6.15
Biblia Sacra, Secundum Lucam 6.4-15
Not analysed yet
20 Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat:
"Beati pauperes quia vestrum est regnum Dei.
Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini.
Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.
Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
Gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.
Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
Vae vobis, qui saturati estis, quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis.
Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines. Secundum haec faciebant prophetis patres eorum.
27 Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui vos oderunt; 28 benedicite maledicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos. 29 Ei qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. 30 Omni autem petenti te tribue; et qui aufert, quae tua sunt, ne repetas. 31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. 32 Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. 33 Et si benefeceritis his, qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? Siquidem et peccatores hoc faciunt. 34 Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia. 35 Verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. 36 Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est.
37 Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini; 38 date et dabitur vobis; mensuram bonam, confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis."
39 Dicebat autem illis et similitudinem: "Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent? 40 Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius.