Latin · ~8 min
7.1 to 7.2
Biblia Sacra, Secundum Lucam 7.1-2
Not analysed yet
1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. 2 Centurionis autem cuiusdam servus male habens, erat moriturus, qui illi erat pretiosus. 3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum eius. 4 At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei: "Quia dignus est ut hoc illi praestes; 5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis." 6 Iesus autem ibat cum illis. Et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: "Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres, 7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanabitur puer meus. 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, ʻVadeʻ, et vadit: et alii, ʻVeni,ʻ et venit: et servo meo, ʻFac hoc,ʻ et facit." 9 Quo audito, Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis, dixit: "Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni." 10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum. 11 Et factum est deinceps, ibat in civitatem quae vocatur Naim, et ibant cum eo discipuli eius et turba copiosa. 12 Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae, et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. 13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: "Noli flere". 14 Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: "Adolescens, tibi dico, surge". 15 Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae. 16 Accepit autem omnes timor; et magnificabant Deum, dicentes quia "Propheta magnus surrexit in nobis" et quia "Deus visitavit plebem suam". 17 Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo, et in omnem circa regionem.