Latin · ~8 min
7.3 to 7.5
Biblia Sacra, Secundum Lucam 7.3-5
Not analysed yet
18 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. 19 Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes, et misit ad Iesum, dicens: "Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?" 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: "Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: ʻTu es qui venturus es, an alium exspectamus? ʻ 21 In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum. 22 Et respondens, dixit illis: "Euntes renuntiate Ioanni, quae audistis et vidistis: quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; 23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me". 24 Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit de Ioanne dicere ad turbas: "Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? 25 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestibus indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. 26 Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam: 27 Hic est, de quo scriptum est: ʻEcce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante teʻ. 28 Dico enim vobis: maior inter natos mulierum propheta Ioanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, maior est illo". 29 Et omnis populus audiens et publicani, iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis. 30 Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. 31 Ait autem Dominus: "Cui ergo similes dicam homines generationis huius? Et cui similes sunt? 32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: ʻCantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastisʻ. 33 Venit enim Ioannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: ʻDaemonium habetʻ. 34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: ʻEcce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorumʻ. 35 Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis".