Latin · ~8 min
10.1 to 10.4
Biblia Sacra, Secundum Marcum 10.1-4
Not analysed yet
Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen, et conveniunt iterum turbae ad eum et, sicut consueverat, iterum docebat illos. 2 Et accedentes Pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, temptantes eum. 3 At ille respondens dixit eis: "Quid vobis praecepit Moses?" 4 Qui dixerunt: "Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere." 5 Quibus respondens Iesus ait: "Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. 6 Ab initio autem creaturae, masculum et feminam, fecit eos Deus. 7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorem suam, 8 et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. 9 Quod ergo Deus iunxit, homo non separet." 10 Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum. 11 Et dicit illis: "Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit super eam; 12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur." 13 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur offerentibus. 14 Quos cum videret Iesus, indigne tulit et ait illis: "Sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. 15 Amen dico vobis: quisque non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud." 16 Et complexans eos et imponens manus super illos, benedicebat eos. 17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum: "Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?" 18 Iesus autem dixit ei: "Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus Deus. 19 Praecepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem." 20 Et ille respondens ait illi: Magister, omnia haec conservavi a iuventute mea." 21 Iesus autem, intuitus eum, dilexit eum et dixit illi: "Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me." 22 Qui contristatus in verbo, abiit maerens; erat enim habens possessiones multas.