Latin · ~10 min
10.5 to 10.8
Biblia Sacra, Secundum Marcum 10.5-8
Not analysed yet
23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: "Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt." 24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: "Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire. 25 Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei." 26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: "Et quis potest salvus fieri?" 27 Et intuens illos Iesus ait: "Apud homines impossibile est sed non apud Deum; omnia enim possibilia sunt apud Deum." 28 Coepit Petrus ei dicere: "Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te." 29 Respondens Iesus ait: "Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium 30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. 31 Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi. 32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolyma, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; et sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei ventura: 33 "Ecce ascendimus in Hierosolyma; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus, et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus 34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et tertia die resurget." 35 Et accedunt ad illum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei, dicentes: "Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis." 36 At ille dixit eis: "Quid vultis ut faciam vobis?" 37 Et dixerunt: "Da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua." 38 Iesus autem ait eis: "Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari?" 39 At illi dixerunt ei: "Possumus." Iesus autem ait eis: "Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini. 40 Sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est." 41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne. 42 Iesus autem vocans eos ait illis: "Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior, erit vester minister; 44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; 45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis."