Latin · ~8 min
11.1 to 11.4
Biblia Sacra, Secundum Marcum 11.1-4
Not analysed yet
Et cum appropinquarent Hierosolymae et Bethaniae, ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis 2 et ait illis: "Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite. 3 Et si quis vobis dixerit: "Quid facitis?" ,dicite quia Domino necessarius est, et continuo illum dimittet huc." 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum. 5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: "Quid facitis solventes pullum?" 6 Qui dixerunt eis, sicut praeceperat illis Iesus; et dimiserunt eis. 7 Et duxerunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eo. 8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via. 9 Et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes: "Hosanna! Benedictus qui venit in nomine Domini! 10 Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis!" 11 Et introivit Hierosolyma in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethania cum Duodecim. 12 Et alia die, cum exirent a Bethania, esuriit. 13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia; non enim erat tempus ficorum. 14 Et respondens dixit ei: "Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet." Et audiebant discipuli eius. 15 Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit, 16 et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum. 17 Et docebat dicens eis: "Non scriptum est: 'Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus'? Vos autem fecistis eam speluncam latronum." 18 Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. 19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.