Latin · ~6 min
11.5 to 11.6
Biblia Sacra, Secundum Marcum 11.5-6
Not analysed yet
20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21 Et recordatus Petrus dicit ei: "Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit." 22 Et respondens Iesus ait illis: "Habete fidem Dei! 23 Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: 'Tollere et mittere in mare,' et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. 24 Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis et veniet vobis. 25 Et cum statis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra. [26 Quod si vos non dimiseritis, nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra."] 27 Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores 28 et dicunt illi: "In qua potestate haec facis?" et "Quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias?" 29 Iesus autem respondens ait illis: "Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam: 30 Baptismum Ioannis, de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi." 31 At illi cogitabant secum, dicentes: "Si dixerimus 'De caelo,' dicet: 'Quare ergo non credidistis ei?' 32 Sed dicemus: 'Ex hominibus'?" Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset. 33 Et respondentes dicunt Iesu: "Nescimus." Respondens Iesus ait illis: "Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam."