Latin · ~9 min
13.1 to 13.3
Biblia Sacra, Secundum Marcum 13.1-3
Not analysed yet
Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: "Magister, aspice quales lapides et quales structurae." 2 Et respondens Iesus ait illi: "Vides has omnes magnas aedificationes? Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur." 3 Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas: 4 "Dic nobis: quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari?" 5 Et respondens Iesus coepit dicere illis: "Videte ne quis vos seducat. 6 Multi enim venient in nomine meo, dicentes: 'Ego sum,' et multos seducent. 7 Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis. Oportet enim fieri sed nondum finis. 8 Exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca et fames. Initium dolorum haec. 9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis. 10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium. 11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini; non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus. 12 Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos; 13 et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. 14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet--qui legit intellegat--tunc qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; 15 et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat, ut tollat quid de domo sua; 16 et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. 17 Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus! 18 Orate vero, ut hieme non fiant; 19 erunt enim dies illi tribulationes tales, quales non fuerunt ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fient. 20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. 21 Et tunc, si quis vobis dixerit: 'Ecce hic est Christus, ecce illic', ne credideritis. 22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, etiam electos. 23 Vos ergo videte; ecce praedixi vobis omnia.