Latin · ~5 min
13.4 to 13.6
Biblia Sacra, Secundum Marcum 13.4-6
Not analysed yet
24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, 25 et erunt stellae caeli decidentes et virtutes, quae sunt in caelis, movebuntur. 26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. 27 Et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli. 28 A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas. 29 Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. 30 Amen dico vobis: non transiet generatio haec donec omnia ista fiant. 31 Caelum et terra transibunt; verba autem mea non transibunt. 32 De die autem illo vel hora, nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater. 33 Videte, vigilate, et orate; nescitis enim quando tempus sit. 34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecipiat ut vigilet. 35 Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane; 36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate!"